SARLATUM

SARLATUM
SARLATUM
urbs provinc. Petrocoriensis, versus confinia provinciae vinciae Cadurcensis. 1. leuc. a Duranio fluv. 9. a Petrocorio in Eurum, totidem a Cadurco in Boream, 17. ab. Aginna in Caeciam, Tutelam versus 9. iuxta amnem cognominem. Alias dicta Calabrum
monasterium. Lubino. Situ fortis, bello civili, A. C. 1652. bis frustra obsessa. Duchesnius antiq. Urb. Davity descr. Galliae. Notitia Episcopatuum Galliae, scripta paulo post A. C. 1322. in provinc. Aquitanica secunda sive Burdigalensi IV. novos Episcopatus ponit, Sarlatensem, Malleacensem, Lucionensem, et in Vasconia Condomiensem: ex quibus Sarlatum Sarlat Petrocoriis; Lucio Lucion, vetus Coenobium una cum Malliaco Insul. Pictavis, Condomium, et ipsum olim Monasterium, Aginno detractum. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Malliacum: ubi addit, Sarlatum S. Sacerdotis, vulgo S. Sardos dicti, Episcopi Lemovicini tumulô atque Monasteriô olim inclitum, atque ex hoc Episcopatum factum esse. Vocat id Petrus Hist. Albig. Monasterium Monachorum nigrorum, Sarlatium, in Episcopatu Petrogoricensi: Alii vicum Sarlatensem. Veter. tabulae Saralatum, appellant. Caput eset agri seu pagi Sarlatensis, qui vulgo le Sarladois dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • AQUITANIA — regio, tertia olim Galliae pars. A Circio Oceanum habet, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab Occasu Hispaniam; a Septentrione Lugdunensem provinciam; a Meridie Narbonensem. In ea Tolosa, et Budigala civitates; Populi Aquitani. Plin. l. 4. c. 17.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLIA — maxima Europae pars, quicquid enim terrarum a Rheno per Oceanum, Pyrenaeos montes, mare Mediterraneum, et Appenninum montem, usque ad Anconam clauditur, communi appellatione Gallia Latinis appellatur. A candore populi sic dicta, Γάλα enim Graecis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PETROCORIENSIS Provinc — Aquitaniae, satis ampla irrigua, montosa quidem et aspera, fertilis tamen: fontibus salubribus abundans, metallorum ferax. Sub Comitibus propriis, asque ad Carolum VI. sub quo Duci Aurelianensi concessa, postea coronae unita est. Inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURENA — vulgo TURENNE, oppid. cum arce, in provinc. Lemovicensi, in limite Cadurcensis, 2. leuc. a Briva Curretia in Meridiem, 4. a Tutela, Sarlatum versus totidem. Caput Vicecom itatus amplissimi et vetustissimi, cuius ditio in finibus Cadurcorum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Sarlat-la-Caneda — Original name in latin Sarlat la Canda Name in other language Sarla la Kaneda, Sarlat, Sarlat e La Canedat, Sarlat e la Canedat, Sarlat la Caneda, Sarlat la Canda, Sarlatum, sa la la ka nei da, sar la la kane da, sarura=ra=kaneda, Сарла ла Канеда …   Cities with a population over 1000 database

  • Sarlat — Semble désigner celui qui est originaire de Sarlat la Canéda (24), mais de nombreux hameaux portent le même nom, notamment en Gironde. Signification : peut être la serre (plateau escarpé) large, mais cette interprétation est discutable. Première… …   Noms de famille

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”